Abas (Argos)

Abas (Graece: Ἄβας) in mythologia Graeca est rex decimus quartus urbis Argorum, filius Lyncei (filii Aegypti) et Hypermestrae, nepos Danai et avus Danaës. Igitur est filius solius Danaidis, quae coniugem nocte nuptiarum non necavit.

Ex Aglaea coniuge (sive Ocalia) geminos Acrisium Proetumque genuit nec non filiam Idomenen. Abantis scutum, quem a patre Lynceo acceperat, vi magica ad populum sedandum praeditum esse traditur. Bello Troiano in Aeneae manus pervenit.

Ubi in Phocidem emigravit Abas conditurus, regnum inter filios divisit. Acrisius Argos, Proetus Tirynthem accepit. Secundum Strabonem etiam Argos Pelasgum in Thessalia condidit. Secundum Eusebium Caesariensem primo Proetus Argos rexit, qui postea a fratre suo fugatus est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne