Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Aboa[1][2] (Finnice Turku, IPA [ˈturku]; Suecice Åbo) est antiquissima Finniae urbs et olim caput, quod nunc est caput provinciae Finniae Occidentalis et regionis Finniae Propriae. Per Aboam fluit Aurajoki fluvius, qui urbem in duas partes dividit, partem orientalem, quae dialecto Aboensi iocose nominatur täl pual jokke ('cis fluvium'), et partem occidentalem, quae autem tois pual jokke ('trans fluvium') vocatur. Aurajoki prope castellum Aboense in mare Balticum influit. Castellum Aboense et ecclesia Cathedralis Aboensis sunt notabilia urbis loca visenda. Cor quoddam Aboae forum mercatorium est, circum quod sita sunt tria pantopolia et Ecclesia Orthodoxa Aboensis. Prima universitas Finnica, a Christina regina anno 1640 Aboae condita, quae Academia Regia Aboensis appellabatur, in Helsingiam post magnum incendium 1827 translata est. Hodie Aboae sunt et Universitas Turkuensis (Finnice Turun yliopisto) et Academia Aboensis (Suecice Åbo Akademi), universitas studiosis Suecice loquentibus dedicata. Aboae urbes vicinae sunt Aura, Lundo, Nousis, Oppidum Sanctae Catharinae, Pargas, Poeytyae, Raesonia, Rusko, Vallis Gratiae, Wirmo.
Anno 2011 Aboa caput culturale Europaeum fuit.