Absolutum (philosophia)

Crux gammata (Sanscrite, 'bonum est'), signum a rotatione septem Big Dipper et Ursae Minoris stellarum circa Polarem per quattuor diei partes monstratum. Signum crucis gammatae et hi asterismi ex antiquitate sciuntur, et in multis orbis terrarum culturis ad absolutum realitatis principium repraesentandum, deum universi, per actionem turbinis circa centrum.
An aut Dingir 'divinus'. Ideogramma cuneiforme Mesopotamianum quod fontem entis describit medium vel centrum fulgoris realitatis.
Absolutum Yggdrasill in religione Germanica repraesentatur.

Absolutum in philosophia, metaphysica, religione, spiritualitate, aliisque contextibus est ens verissimum, ens ipsum in se contentum habitum, vel fortasse ens quod omnia entia alia transcendat et comprehendat.

Nonnulli philosophi pantheistici affirmant ens verissimum esse exsistentia impersonale, sicut realitas vel conscientia. Alii, sicut philosophi perennes, proponunt varia vocabula similia variasque notiones eandem entitatem absolutam designare.[1][2] Philosophi autem atheistici, agnostici, et scientifici[3] arguere possunt nonnullam proprietatem mathematicam[4] vel legem naturalem, sicut gravitatem vel naturam ipsam, ens verissimum esse.[5]

Plotinus docuit propositum philosophiae esse "Unum contemplari."[6]

Inter communia absoluti signa sunt arbores mundi, arbor vitae, microcosmus, ignis, liberi,[7] circuli, mandalae, et corpus humanum.

Nexus interni

  1. Huxley 2009.
  2. Tillich 1951.
  3. De pantheismo.
  4. Universum e mathematica.
  5. Hawking et Mlodinow 2012.
  6. De commentario Plotini.
  7. Vide GeorgiiMacDonald The Golden Key.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne