Academia Lynceorum

Ioannes Heckius, De nova stella disputatio (1605). Librorum a Lynceis divulgatorum primus

Academia Lynceorum,[1] vulgo Accademia dei Lincei, anno 1603 Romae a Friderico Caesio condita est. Prima fuit academia praesertim ad naturales scientias intenta. Sodales academiae "Lyncei" appellantur[2] ex acumine observationis: verbum enim adiectivum "lyncēus" (Graece: λύγκειος) eos designat quibus sunt oculi tam perspicui quam lyncium.

Caesius imprimis in academiam suam Ioannem Heckium, Franciscum Stellutum, Anastasium de Filiis induxit. Hi Lyncei die 17 Augusti 1603 primum congressi sunt.[3] Academia autem die Christi natali eiusdem anni sollemniter inaugurata est.[4]

  1. "Academia Lynceorum" (vide p. xxx apud Google Books)
  2. Cf. e.g. titulus operis Lynceorum notitia (1744)
  3. Galluzzi (2017) p. 46
  4. Galluzzi (2017) pp. 49-50

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne