Constat Acapulcum esse in veterrimis notissimisque devertendi locis litoralibus Mexici. Annis 1950 magnus locus recreationis luminum et milionariorum Ruscisilvanorum factus est.[6]
Nomen Acapulcum ex locutione NavatlacoAca-pol-co deducitur, quae 'Ad harundines magnas'[7] vel fortasse 'Ad harundines confractas' significat. Verba de Juárez nomini publico anno 1885 addita sunt, ex Benedicto Juárez, superiore Praeside Mexici appellata. Sigillum urbanum confractas monstrat harundines vel calamos.[3]
↑"ACAPULCUM, or Portus Aquae Pulchrae, the port of Acapulco in Mexico," A Gazetteer of the World, or Dictionary of Geographical Knowledge, vol. 7 (Londinii et Dublinii: Royal Geographical Society, 1856), appendix, p. 661.