Acerba e vischio,[1] Anglice whisky sour, est potio mixta generis acerbarum, quae in Civitatibus Foederatis ante annum 1870 inventa mox sub familia gallicaudae (sensu lato) comprehensa est. Potiones acerbae e mixtura anteriori, nomine grog, evoluisse censentur.
Citationem antiquissimam usque hodie notam, ubi de acerba e vischio agitur (sed sine praeceptis), hic e diario Visconsinensi habes, e fabula dialecto Hibernica litteraria utente extracta:
("'Quid,' dixi, 'germane, istum promovebis qui milia militum Confoederatorum fame mori mandavit?' 'Eundem,' ait, potum sibi nanciscens. 'Miseretur ergo Dominus animi tui,' dixi potumque ex illius cyatho sorbui. 'Amen,' ait Methodista alteramque acerbam e vischio postulavit.")[2] Praecepta antiquissima anno 1884 a Carolo Paul, pincerna Londiniensi, atque anno 1887 a successore Ieremiae Thomas cauponario Neo-Eboracensi, dantur. Whisky sour e vischio, suco limoniorum, saccharo confectum, frusto aurantii cerasoque maraschino condito ornatum, e glacie obferri solet.