Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.
Actor est, proprie et primo, qui aliquid (ut pecus [cf. ἀγέλη], bestias [cf. ἄγρα], homines [cf. agmen]) ante se pellit. Ars actoris ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit.[1] Artes actoris variae sunt:
Actor iudicialis est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator.[2] Accusatrix scilicet actrix appellatur.[3]
Actor etiam est qui alienas res rationesque curat aut exsequitur.[4] Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam actrix appellatur.[5]
Actor etiam est qui in scaena fabulas agit;[6] mulier autem scaenica actrix est.[7]
↑Cic., Part. 32 "accusatorem pro omni actore et petitore appello"; Verr. 2.4.70 "multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes"
↑Cod. Iust. 7.15.41 "Iubemus omnes epistolas actricis, quas ad Aelium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse."
↑Colum., Rust. 1.7.7 "Ita fit, ut et actor et familia peccent, et ager saepius infametur." Plin., Ep. 3.19.2 "sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere."
↑CIL XI 1730 "Prastina Maximina actrix C[aesareae] domus."
↑Cic., De or. 1.119 "Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti."
↑Varia lectio in Tertulliani libro De spect. 17 "Tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices."
↑Cic., De or. 3.57 "ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum"; Sest. 28 fin. "Cato dux, auctor, actor rerum illarum fuit"; Leg. 3.40 "actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed paene voltus eorum, apud quos agit."