Adonius est versus poesis Graecae atque Latinae, qui in serie constat dactyli et spondei (aut trochaei); par ergo est duobus pedibus ultimis hexametri vel choriambo una addita syllaba; ictus in longas recte syllabas cadit. Praeterea traditur antiquitus celeris fuisse pars in Adonidem invocationum, unde eius nomen. Eiusmodi invocationem versu Adonio expressam legimus in fragmento quodam carminis a Sappho ficti: ὦ τὸν Ἄδωνιν.[1] Qui versus aliaque eiusdem poetriae fragmenta veterrima apud Graecos testimonia cultus Adonidis sunt.[2] Est ultimus in strophis Sapphicis versus post hendecasyllabos Sapphicos tres.
His versibus incipit carmen 51 (LI) a Catullo fictum Sappho aemulans:
Īllĕ / mī pār / ēs//sĕ dĕ/ō vĭ/dētūr | — hendecasyllabi Sapphici |
īllĕ, / sī fās / ēst, // sŭpĕ/rārĕ / dīvōs, | |
quī sĕ/dēns ād/vēr//sŭs ĭ/dēntĭ/dēm tĕ | |
spēctăt ĕt / āudīt... | — versus adonius |