Advaita Vedanta

-4 (corrigenda) Latinitas huius paginae corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.
Olores sunt symbola praecipua in Advaita Vedanta.

Advaita vedanta est theologia Hinduismi quam Adi Shankara saeculo nono primum exposuit, docens Deum et animam singularem inter se non differre. In lingua Sanscrita anima Atman, Deus autem Brahman appellatur. Secundum doctrinam advaita, unicum principium essentiale est Brahman, cetera vero omnia sunt huius unius Brahman manifestationes, atque universum sive mundus nil nisi species vel simulacrum est, quod Sanscrite maya vocatur.

Advaita, quam Shankara docuit, non-dualismum significat (a enim 'non', dvaita 'dualitatem' denotat). Praecipua eius praecepta sunt:

  • Absolutum (id est Brahman sive Deus sensu absoluto) solum vere reale est.
  • Mundus mera illusio est.
  • Anima incarnata ("jiva") ab absoluto non differt (nam nil nisi ipsum absolutum, Brahman, existit).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne