Aegyptus antiqua fuit antiqua Africae civilizatio in septentrione et oriente continentis regione sita, in unum secundum ripas inferiores fluminis Nili collata, in terra quae nunc est Aegyptus, civitas hodierna. Civilizatio Aegyptia circa 3150 a.C.n. secundum chronologiam Aegyptiam coaluit,[1] Aegypto superiore et inferiore sub primo pharaone civilitate coniunctis.[2] Historia Aegypti antiquae in serie regnorum constantium facta est, a temporibus inconstantiae interregna appellandis separatorum: in Regno Vetere aetatis aeneae ineuntis, Regno Medio aetatis aeneae mediae, Regno Novo aetatis aeneae exeuntis. Aegyptus culmen potestatis per Regnum Novum attigit, tempore Ramessidarum, postquam lentam coepit deminutionem. Terra a continuatione potestatum externarum, inter quas Libya, Nubia, Assyria, Babylonia, Imperium Achaemenidarum, et Macedonia, tertio interregno et aevo recentiori invasa vel superata est. Alexandro Magno morte, Ptolemaeus Soter, unus ex eius legatis, se ut novus Aegypti rector instituit; domus Ptolemaica deinde civitati temperavit usque ad 30 a.C.n., cum ab Imperio Romano victa, provincia Romana facta est.[3]
Multos deos venerabantur Aegyptii antiqui; rex, quem humanam Hori dei incarnationem esse putabant, pharao appellabatur. Regnum anno 31 a.C.n., vero iam Imperio Romano subiectum, post pugnam Actiacam, interiit.