Aegyptus inferior

Tabula geographica Aegypti inferioris, nomis historicis monstratis.
Deshret, 'corona rubra' Aegypti inferioris.

Aegyptus inferior (Arabice مصر السفلى Miṣr as-Suflā; Accadice Muṣur, Miṣir) est septentrionalissima Aegypti regio, quae Deltam Nili, terram fertilem inter Aegyptum superiorem et Mare Mediterraneum patentem, insigniter comprehendit, ab El Aiyat, ad meridiem Cairi hodiernae et Dahshur.

Aegyptus inferior antiquitate appellabatur 'terra papyri' (Ta-Mehu). Dividebatur in viginti pagos nomos appellatos, quorum primus iuxta el-Lisht patebat. Caput fuit Memphis.

Hodiernae Aegypti inferioris urbes maximi momenti sunt Alexandria, Tamiathis, Cairus, Giza, Portus Said, Suesia.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne