Aemilia Lepida (nata circa annum 3 a.C.n.) fuit proneptis Augusti imperatoris.
Filia maior Iuliae minoris et Lucii Aemilii Paulli in pueritia consobrino Claudio, posteriori imperatori, desponsata est. Quae desponsatio soluta est, cum mater eius anno 8 in odium venit, quod rem cum Decimo Silano, fratre Marci Iunii Silani, habuisset.[1]
In vicem eius paulo post Marco Iunio Silano Torquato nupsit. Liberi eorum fuerunt:
De morte Aemiliae Lepidae nihil notum est. Liberi nepotesque paene omnes Agrippina minore et Nerone auctoribus interfecti sunt, quod posteri Augusti sibi periculo esse potuissent.