Familia
Aemilius Visconti Venosta (Mediolani die 22 Ianuarii 1829 natus; Romae die 24 Novembris 1914 mortuus), marchio et iuris consultus, fuit Regni Italiae politicorum peritus, senator et negotiorum externorum minister.
Visconti Venosta, qui antea Caesaris Correnti discipulus fuerat, Papiae iurisprudentiae studuit et ibi doctoris insigne consecutus est. Mariam Ludovicam Alfieri di Sostegno, Victorii Alfieri et Camilli Cavour propinquam, in matrimonium duxit.
Iosephi Mazzini discipulus Venosta omnibus seditionibus contra Austriacos interfuit. Anno 1859 ergo e Regno Langobardiae et Venetiae quod ad Austriam pertinebat in Taurinum fugere debuit.
Taurini Regni Sardiniae legatus fuit Mutinae, Neapoli, Lutetiae et Londinii. A die 24 Martii 1863 usque ad autumno 1864 negotiorum externorum minister in Marci Minghetti administratione fuit.