Aenigma veronense (italice indovinello veronese) ab historico ludovico schiaparelli(it) anno 1924 inventum est in margine libelli orationum Tarracone scripti, fortasse saeculo VII vel VIII, cui aliquis monachus veronensis nonnulla marginalia addiderat. Antiquissimum linguae italianae specimen esse existimatur.
Se pareba sibi vult ducebat, pratalia prata, versorio aratrum.
Hae pertinent ad ipsum scriptorem, nam boves digiti eius sunt, alba pratalia charta sive pagina, albo versorio penna, negro semen atramentum.