Aera vulgaris[1][2] sive aevum vulgare[3] est calendarium seu ratio annorum nominandorum formae a.C.n./p.C.n. identicae?. Adhibetur saepe ab eis qui aut in Christum fidem non dent, aut nomen eius scribere non velint cum necesse sit diem in fastis explicare.
Usus aerae vulgaris praefertur in nonnullis civitatibus et societatibus eruditionis, sicut American Anthropological Society.[4] In lingua autem Anglica, C.E. pro Common Era, Current Era, et Christian Era redditur.
Haec locutiones in libris Latinis saepe sic abbreviantur: aer. vulg. (aerae vulgaris), ante aer. vulg. (ante aeram vulgarem), vel a. aer. vulg. (anno aerae vulgaris).[5]
Primus usus Latinus[6] in Ioannis Kepleri libro Eclogae chronicae ex epistolis doctissimorum invenitur, qui ibi anno 1615 scripsit anno æræ nostræ vulgaris et anno vulgaris æræ[7].