Aesopus (Palaeograece Αἴσωπος, Aisōpos) fuit fabularum scriptor qui saeculo septimo aut sexto a.C.n. vixit. Pauca de illo re vera cognoscimus; fortasse Phrygiae natus sit. Apud Ciceronem, eum humilibus parentibus locoque ignobili natum esse legimus. Servus cuiusdam Iadmonis fuisse dicebatur[1].
Saepe de animalium vita (quamquam de hominibus, plantis, deis quoque) suis fabulis narrat, sed homines et humanam vitam significare vult. Fabulae breves sunt et ad earum finem praeceptum est, quod Graece ἐπιμύθιον vocatur.
Sunt quadraginta fabulae Aesopi quae ad nos traditae sunt.
Aemuli Aesopi fabulas reddiderunt suae cuiusque linguae Phaedrus, Ciceronis magister, Babrius, Ioannes de la Fontaine (scriptor Francogallicus saeculi XVII), Ioannes Krylov, aliique.
Ecce tituli Graece aliquot fabularum Aesopi: