Aesthetica musica in traditione praemoderna mathematicas et cosmologicas organizationis rhythmicae et harmonicae proprietates investigabat. Saeculo autem duodevicensimo, studium in experientia musicae auditae vertit, et ergo quaestiones de eius pulchritudine et voluptate humana musicae investigat. Origo huius mutationis philosophicae Alexandro Baumgarten saeculo duodevicensimo aliquando, tum Immanueli Kani tribuitur. Per quorum scripta, aesthetica, vocabulum antiquum 'perceptionem sensilem' significans, eius connotationem hodiernam accepit. Philosophi decenniis recentioribus res praeter pulchritudinem et voluptatem exprimere solent. Exempli gratia, facultas per quam musica animi motus exprimere potest res disceptionis magni momenti fuit.
Aesthetica est pars philosophiae, cui contributiones magni momenti saeculo vicensimo facta sunt a Petro Kivy, Jerrold Levinson, Roger Scruton, et Stephano Davies. Multi autem musici, iudices musici, et alii qui philosophi non sunt studio aestheticae musicae contribuerunt. Saeculo undevicensimo, maior controversia orta est inter Eduardum Hanslick, iudicem musicum et musicologum, et Ricardum Wagner compositorem. Harrius Partch et alii musicologi, inter quos est Kyle Gann, musicam microtonalem et usum variorum graduum musicorum investigaverunt populoque gratum facere conati sunt. Praeterea, Lamonte Young, Rhys Chatham, et Glenn Branca at alii compositores nostri temporis operam gradui intonationi iustae appellato dant.
Musica saepe putatur nostros animi motus, intellegentiam, et psychologia afficere posse, nostram solitudinem allevare vel nostras cupiditates incitare. Plato philosophus in libro septimo Politiae dialogi suadet musicam recte adficere animam; ergo, proponit musicam in regno perfecto a civitate attente disponi.
Fuit in aesthetica musica inclinatio acris ad exprimendum momentum structurarum compositionum; aliae autem res de aesthetica musica lyricismum, harmoniam, hypnotismum, melodia, animi motum, resonantiam, lasciviam, et colorem musicam comprehendunt.