Fines
Forma
Africa sive Africa proconsularis fuit provincia Romana, anno 146 a.C.n. condita, post tertium bellum Punicum. Caput primum provinciae Utica fuit; postmodo Carthago caput facta est, Octavio Augusto iubente.
Anno 118 a.C.n., Iugurtha rex Numida, tribus Africae coniungere conatus est; seditio autem celeriter repressa est.
Provincia maximi momenti erat imperio Romano utpote cum provincia tributuaria una cum Aegypto maximam partem eius frumenti pro tributo exportaverit quo Italiae opus erat. Praeter frumentum provincia oleum olivarum praebebat.