Africa Septentrionalis est septentrionalissima continentis Africanae regio, a Sahara ad Africam Subsaharanam coniuncta. In civilitate orbis terrarum, definitio regionis a Consociatione Nationum promulgata septem comprehendit civitates vel territoria, quae sunt Algerium, Aegyptus, Libya, Marocum, Sudania, Tunesia, Sahara Occidentalis.[1] Algerium, Marocum, Tunesia, Libya, et saepe Mauritania una Maghreb (vel Maghrib) constituunt, atque Aegyptus et Sudania Valles Nili una appellantur. Aegyptus est civitas transcontinentalis ob Paeninsulam Sinaiticam, quae in Asiam patere usitate habetur. Africa Septentrionalis etiam comprehendit Ceutam et Melillam, possessiones Hispanicas, exclavia perparva vel insulas ante litora Maroci iacentis. Canariae Insulae et Insulae Materiae Portugallicae, in Oceano Atlantico Septentrionali ad boreorientem continentis Africani sitae, aliquando in regione comprehenduntur.[2]
Distinctio Africae Septentrionalis multarumque terrarum Africae Subsaharanae magni momenti in historia et oecologia est, quia Sahara est naturale septum geographicum, quod culturas septentrionalis a magnis continentis partibus separavit. Cum civilizationes maritimae Phoeniciorum, Graecorum, Romanorum, aliorumque populorum communicationem et migrationem trans Mare Mediterraneum adiuvarent, culturae Africae Septentrionalis artius ad Asia meridioccidentem et Europam quam ad African Subsaharanam coniungebantur. Cultura Islamica in regione magni momenti est, et Africa Septentrionalis, cum Somalia, Gibuto, et Oriente Medio, etiam est pars Mundi Arabici.
Nonnulli eruditi dicunt Africam Septentrionalem, non Africam Orientalem vel Africam Austrinam, fuisse domum hodiernorum Hominum sapientium qui primum ex continente emigraverunt.[3][4][5]