Agamemnon (Seneca)

Clytemnestra e cubiculo sanguine respersa exit postquam bipenni Agamemnonem occidit. John Collier pinxit (1882). Cf versus 897ː Armat bipenni Tyndaris dextram furens.

Agamemnon est fabula cothurnata (hoc est tragoedia Latine scripta sed fabulam et personas Graecas praebens) a Seneca scriptore Latine anno incerto composita. Regem ab uxore Clytaemestra caesum, tritam fabulam, scaenice retractat. Cum simili Aeschylea tragoedia eam comparare libet[1] quae prima pars fuit trilogiae Oresteae. Quamquam personae eaedem sunt multum differuntː primo Seneca ad prologum Thyestis umbram ex Inferis evocavit (quod idem cum Tantali umbra in Thyeste facit), ita maleficum fatum velut personificans. Praeterea intimis Clytaemnestrae deliberationibus adesse lectores et spectatores possunt cum nutricem aut Aegisthum familiariter adloquitur. Econtra apud Aeschylum tantum mendacia ad decipiendum populum destinata ab ea audimus. Episodia nuntii et Cassandrae vaticinantis similiores sunt etsi de tempestate multo longior est Seneca nec apud Aeschylum Cassandra regum regis caedem tamquam Troianorum victoriam interpretatur[2]. Quin etiam Seneca Orestem cum Strophio fugientem et Electram in carcerem ductam addidit quae a tragoedia Graeca absunt. Certe in hoc congruunt ambo poetae quod praesens scelus cum praeteritis (Tantalus, Atreus et Thyestes) et cum futuris (Orestae matricidium) coniungunt velut ac si Seneca et ipse trilogiam componere voluisset cuius prima fabula Thyestes et secunda Agamemnon et fortasse tertiam mors ei praeripuisset.

  1. John Lavery, "Some Aeschylean Influences on Seneca's Agamemnon", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 2004ː 183-194
  2. Versus 869ː uicimus uicti Phryges.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne