![]() |
Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat. |
Agrippa fuit praenomen virile et cognomen Romanum, litteris Agr. notatum, quod Georgius Davis Chase dicit fortasse a verbis Graecis deductum, quae sunt ἀγρός 'ager' et ἵππος, 'equus'. Reicit autem etymologiam Plinii et Nonii, qui docent Agrippam appellatum esse ut "aegre partus", qualiter M. Agrippam ferunt genitum, qui in pedes processit nascens contra naturam.[1][2]