Airbus | |
---|---|
Fundata | 1970/2001 |
Praetorium | Hamburgum in, Germania |
Dux | Fabricius Brégier |
Opus | Aëroplana |
Parens | EADS |
Airbus est genus aeroplanorum quae a societate Airbus S.A.S. in Europa fabricantur. Haec societas, quae ad complexum fabricatorium EADS pertinet, ex Hamburgo, urbe Germanica, dirigitur.
Societas est aemulatrix Boeing, cuius sedes est Seattli sita.
Societas fabricatoria nunc est in "discrimine delapso," quod confectio laophori aereii A380 nominati dilata est a mense Iunio anni 2006 ad usque mensem Octobrem anni 2007. Id factum est quod nonnulla damna in aeroplano inveniebantur. Inter praefectos Germanicos et Francigallicos disputatur quomodo sit discrimen expediundum.
Discriminis causa mense Februario anno 2007 decernitur in toto decem milia operandi locorum delenda iturum esse, ex quibus et in Francia et Germania circa quaterna milia. Duo milia locorum in Britanniarum Regno et in Hispania delebuntur.