Gestio
Populus
Commemoratio
Alandia[1] sive Aboenses insulae[1][2][3] (Suecice: Åland; IPA: ['oːland], Finnice: Ahvenanmaa) est archipelagus, provincia et regio Finniae, quae autonomia ac dearmata fruitur. Est in ostio Sinus Bothnici inter Sueciam et Finniam. Caput et urbs maxima est Portus Mariae (Suecice Mariehamn et Finnice Maarianhamina).
50% incolarum habitant in insula Fasta Alandia (Suecice Fasta Åland et Finnice Manner-Ahvenanmaa seu Ahvenanmanner), insula maxima Alandiae, sed sunt plus 6 500 insulae in Alandia. Lingua officialis est Suecica (92.4% incolarum). Finnice quoque loquuntur (5% incolarum).