Alanus Davidson

Wikidata Alanus Davidson
Res apud Vicidata repertae:
Alanus Davidson: imago
Alanus Davidson: imago
Nativitas: 30 Martii 1924; Derria
Obitus: 2 Decembris 2003; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Alanus Eaton Davidson (Derriae in Hibernia Septentrionali natus die 30 Martii 1924; Londinii die 2 Decembris 2003 mortuus) fuit legatus Britannicus atque scriptor de re cibaria. Auctor fuit lexici ganeonibus utilissimi The Oxford Companion to Food, conditor Symposii de re cibaria et culinaria Oxoniensis anno 1981 incepti, conditor domi editoriae Prospet Books,[1] conditor libellorum periodicorum Petits Propos Culinaires. Praemium Erasmianum anno 2003 accepit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne