Alfredus Foucher

Statua Buddhae saeculo I a.C.n. confecta, Gandharae reperta, hodie in Museo Nationali Iaponica iacens
Dionysus cum Ariadne bibit (ad dextram partem imaginis); sculptura saec. III p.C.n. e Gandhara

Alfredus Foucher (natus apud Lorient anno 1865; mortuus Lutetiae anno 1952) fuit director Scholae Extremi Orientis Francicae ab anno 1905 usque ad 1907 et conditor anno 1922 Delegationis Archaeologicae in Afgania Francicae. Ab anno 1918 1921 usque Explorationi Archaeologicae Indiae cum Iohanne Marshall collaboravit.

Alfredus Foucher, ab initio magister scholarum, mox apud Schola Studiorum Superiorum Practica bursarius urbis Lutetiae, Silvani Lévi discipulus linguae Sanscritae studuit; praecipue autem artis Buddisticae amator ob dissertationem Les scènes figurées de la légende du Bouddha laureatus est anno 1895. In opere anno 1900 divulgato de imaginibus Buddhisticis in libris manu scriptis Cantabrigiae et Colcatae iacentibus disseruit. Liber autem a fere omnibus laudatum anno 1905 incepit, anno 1951 complevit sub titulo L'art gréco-bouddhique du Gandhara. Ibi originem artis Buddhisticae in regnis Hellenisticis Bactriano et Indograeco reperiri posse monstravit, symbolismumque artis Graeco-Buddhisticae primus explicavit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne