Familia
Memoria
Alfredus (Theodisce Alfred) W. Adler (natus Rudolfshemiae in vico prope Vindobonam die 7 Februarii 1870; mortuus infarctu cordis Aberdoniae Scotiae die 28 Maii 1937) fuit medicus, ophthalmologus, psychiaterque Austriacus et tum Americanus ac conditor scholae psychologiae individualis.[1] Multiplex inferioritatis, notio per quam momentum affectuum inferioritatis expressit,[2] elementum secernens agnoscitur, quod personas magni momenti in progressu personalitatis agit.[3] Adler, hominem esse totum individuum putans, eius sententiam psychologiam individualem appellavit (Orgler 1976). Etiam notionem habitum vitae sensu "characteris fundamentalis personis decreta aetate impuberis" anno 1929 inventus est.[4]
Adler anno 1902 Associationem psychoanalysis cum Siginmundo Freud cravit at opinionem Freud demisit. Adler primus fuit qui coniunctiones sociales in ratione qua homo se mundo accommodet vehementius dixit, et qui psychiatriam in communitatem eruditorum portavit.[5] Inspectio in Review of General Psychology anno 2002 edita Adlerum in gradu sexagensimo septimo e psychologis saeculi vicensimi saepissime citatis posuit.[6]