Allusio est figura orationis, in qua scriptor mentionem occulte vel oblique facit rei vel temporis quod in contextu externo accidit vel exsistit.[1] Coniunctio fieri debet a lectore.[2] Ubi coniunctio ab auctore ipso singulis penitus explicatur, melius fortasse appellatur referentia. Allusio litteraria in artibus textum citatum in contextu novo ponit, ubi novas significationes et denotationes sibi suscipit.[3] Praefinire naturam omnium significationum et exemplarium inter textus quae allusio generare potest non fieri potest.[3] Allusio litteraria cum parodia et pastiche arte coniungitur, quae etiam sunt artificii litterarii qui textus conectunt.[3]
Allusio per definitionem informalem et liberiorem est relatus praetereuns, fortuita rei mentio, aut directe aut indirecte, ut in locutione Anglica in chrematisterio in suum Waterloo incidit.[4]
Sensu autem usitatissimo, allusio est vocabulum litterarium, quamquam verbum etiam indirectas ullorum fontium mentiones nunc comprehendit, inter quos allusiones in pelliculis et artibus oculorum.[5] Allusiones in litteris ad coniungendas notiones adhibentur quas lector pro re comperta iam habet cum notionibus in fabula praebitis. In iudicio pellicularum, mentio ad aliam pelliculam visa, a fabricatore pelliculario de industria non dicta, nunc appellatur cultus. Eventus veri indicia obliqua etiam habere possunt, quando prior eventus a praesente eventu necessario revocatur. "Allusio cum re vitale et perenne in theoria litterarum coniungitur, in loco significationis auctoris per interpretationem,"[6] observavit Gulielmus Irwin cum "What is an allusion?" ('Quid est allusio?') anno 2001 rogaret. Si auditor vel lector significationem auctoris non comprehendit, allusio tantum artificium decorus fit.
Allusio est artificium restrictum, figura orationis quae congerie notionum, memarum culturalium, vel animi motuum iam cum re consociatorum in brevie spatio utitur. Allusio sic intellegi potest solum ab eis qui priorem cognitionem occultae referentiae dictae habent, signum quidem eorum alphabetismi culturalis.