Alphabetum Graecum[1] (Palaeograece Ἑλληνικά γράμματα,[2] Neograece ελληνικό αλφάβητο) est systema linguae Graecae scribendae, quod saeculo octavo a.C.n. in inscriptionibus apparet et usque ad hos dies in usu est. Ex alphabeto Phoenicio progressum primum praeter consonantes etiam vocales propriis litteris exprimit. Ex alphabeto Graeco alphabeta Latinum, Cyrillicum, Copticum, et alia orta sunt. Graeco hodie sunt viginti quattuor litterae, quae sive maiusculae sive minusculae scribuntur.