Ammianus Marcellinus (c. 330 Antiochiae[1] – c. 400) fuit rerum gestarum scriptor Romanus et quidem in numero ultimorum antiquae religionis cultorum. Opus suum, quo libris XXXI res Imperii Romani gestae narrantur a principatu Nervae anno 96 ad interitum Valentis Imperatoris in proelio apud Hadrianopolim anno 378, Latine scripsit, quamquam in lingua Graeca natus erat. Librorum XXXI quos scripsit tantum ultimi duodeviginti servantur, in quibus res gestae inter annos 353 et 378 exponuntur, dum libri I-XIII deperditi sunt.