Amphiesmenoptera sunt superordo insectorum qui ab S. G. Kiriakoff anno 1948 constitutus est,[1] sed saepe Gulielmo Hennig tributus propter eius editionem taxinomiae Lepidopterorum et Trichopterorum, binorum insectorum ordinum sororalium. Anno 2017, Tarachoptera, ordo fossilis, gregi additus est.[2]
Trichoptera et Lepidoptera varias proprietates derivatas (synapomorphias) inter sese commutant, quae eorum descensum communem monstrant:
Hi ordines exstantes sunt sorores, quibus tarachoptera sunt basalia. Amphiesmenoptera ut videtur aevo Iurassico exorta sunt.[3] Lepidoptera a trichopteris nonnullis proprietatibus differunt, inter quas sunt venatio alarum, forma squamarum in alis, cerci amissi, ocellus amissus, et crura mutata.[3]
Amphiesmenoptera putantur grex sororalis Antliophororum, subordinis propositi, qui ordo Diptera, Siphonaptera, et Mecoptera comprehendere potest. Praeterea, Amphiesmenoptera et Antliophora gregem Panorpida (vel Mecopterida) una constituere possunt.[4]