Fines
Forma
Andecavensis, Francogallice Anjou, est provincia Franciae, olim comitatus, deinde ducatus, eisdem fere limitibus atque civitas antiqua Andecavorum dioecesisque mediaevalis Andegavensis. Quibus regionibus omnibus Andecavis fuit urbs capitalis. Provinciae maxima pars in praefecturam hodiernam Meduanae et Ligeris, e fluminibus principalibus nominatam, anno 1790 conversa est.