Andronicus I Comnenus

Vide etiam paginam discretivam: Andronicus.
Wikidata Andronicus I Comnenus
Res apud Vicidata repertae:
Andronicus I Comnenus: imago
Andronicus I Comnenus: imago

Andronicus I Comnenus (Graece Ἀνδρόνικος Κομνηνός; natus circa 1118; mortuus 12 Septembris 1185) fuit imperator Constantinopolitanus. Andronicus fuit filius sebastocratoris Isaaci Comneni neposque imperatoris Alexii I. Sub regno consobrini sui Manuelis Comneni in exsilio multos annos vixit. Anno 1182, Alexio II imperatore sub tutela matris Mariae Antiochiae amantisque eius Alexii Comneni protosebasti, Andronicus Constantinopolim invasit, protosebastum imperatricemque interfecit; anno 1183 se imperatorem proclamavit, Alexium ipsum necavit, Agnetem filiam Ludovici VII regis Franciae, Alexio in matrimonium promissam, uxorem duxit. Anno 1185 Thessalonica a Normannis Siciliae obsessa, Andronicus a plebe cum magna saevitia interfectus est in hippodromo Constantinopolitano. De vita et morte versus prophetici relati sunt qui sic incipiunt: "[[Vinosis impiger profectus ex locis|αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου]]".[1]


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne