Anglicanismus est traditio intra Christianitatem quae Ecclesiam Anglicam aliasque ecclesias amplectitur quae cum ea per historiam coniunctae sunt vel fides, usus venerationis, et structuras ecclesiasticas similes tenent.[1] Vocabulum Anglicanus ex locutione ecclesia Anglicana ortum est, locutione mediaevali ex 1246 vel ante nata. Assectatores Anglicanismi Anglicani appellantur. Longe plurimi Anglicani sunt sodales ecclesiarum quae partes Communionis Anglicanae internationalis sunt.[2] Sunt autem ecclesiae quae ad Communionem Anglicanam rite non pertinent, sed etiam se habent Anglicanas, insignissime ecclesiae Anglicanae Continuantes appellatae,[3] et ecclesiae quae partes motus Anglican realignment sunt.
Anglicani eorum fidem in Bibliis Sacris, traditionibus ecclesiae apostolicae, successione apostolica ("episcopatu hictorico"), et scripturis patrum ecclesiae condunt.[1] Anglicanismus est unus ex ramis Christianitatis Occidentalis, suam libertatem a Sancta Sede tempore constitutionis religiosae Elizabethanae definite declarans.[7] Multae ex novis medii saeculi sexti decimi formulariis Anglicani cum aequaevo Protestantismo Reformato arte congruunt.
Hae correctiones in Ecclesia Anglica a Thoma Cranmer, Archiepiscopo Cantuariensi, uno ex earum auctoribus maximi momenti, habebantur via media inter Lutheranismum et Calvinismum, duas ex traditionibus Protestantibus tum crescentibus.[8] Ante saeculi finem, retentio in Anglicanismo multarum formarum liturgicarum tradionalium et episcopatus iam invisa videbatur hominibus qui extrema principia Protestantia suadebant.
Primo dimidio saeculi septimi decimi, Ecclesia Anglica et consociatae ecclesiae episcopales in Hibernia (Ecclesia Hibernica) et in coloniis Americanis Anglicis a nonnullis divinis Anglicanis repraesentabantur distincta traditio Christiana, cuius theologiae, structurae, et formae venerationis via media inter Protestantismum Reformatum et Catholicismum Romanum erant—cosmotheoria quae magni momenti fuit in posterioribus identitatis Anglicanae theoriis, saepe in descriptione "Catholica sed Reformata" expressa.[9]
Post Res Novas Americanas, congregationes Anglicanae in Civitatibus Foederatis et America Septentrionali Britannica (quae deinde fundamenta Canadae civitatis hodiernae erant) in ecclesias sui iuris constitutae sunt, cum suis episcopis et structuris a se gubernatis; quae, per Imperium Britannicum se extendens, et opus missionum Christianarum ascitum est exemplar multarum ecclesiarum nuper creatarum, praecipue in Africa, Australasia, et regionibus Pacificis. Saeculo undevicensimo, vocabulum Anglicanismus factum est ad communem traditionem religiosam harum ecclesiarum describendam; praeterea, Ecclesia Episcopalis Scotica, quamquam intra Ecclesiam Scoticam antea orta erat, mox agnoscebatur hanc identitem communem communicare. Gradus per quem inclinationes Reformatae et Catholicae Occidentales intra traditionem Anglicanam praevalere debent ex consuetudine est res disceptionis, intra ecclesias Anglicanas singulas et quidem per omnem Communionem Anglicanam.
Unicus in Anglicanismo est Liber Precum Publicarum, congeries precum, versuum biblicorum, et rituum quibus cultores in plurimis congregationibus Anglicanis saecula uti solent. Cum multas retractationes accipiretur, ecclesiaeque Anglicanae in variis civitatibus alios libros liturgicos evolverent, Liber Precum Publicarum iam agnoscitur unum ex vinculis quae partes Communionis Anglicanae colligant.
Non est singula Ecclesia Anglicana cui universa auctoritas iuridicalis est, quia quaeque ecclesia nationalis vel regionalis plenam libertatem habet. Ut nomen significat, ecclesiae Communionis Anglicanae per communem amorem, fidelitatem, traditionem coniunguntur. In plena communione sunt cum Sede Cantuariensi, et ergo Archiepiscopus Cantuariensis, propria persona, est unicus unitatis Anglicanae locus. Ipse semel per decennium Conferentias Lambethenses convocat, conventui primatum praesidet, praesesque Concilii Consultativi Anglicani est.[10][11] Communio Anglicana, circa 80 milliones assectorum habens,[12] est tertia a maxima communione Christiana in orbe terrarum, post Ecclesiam Catholicam et Ecclesias Orthodoxas Orientales.
Archiepiscopus Cantuariensis aliis Communionis Anglicanae primatibus honoris causa antecedit, atque ut provincia pars Communionis habeatur, in plena communione cum Sede Cantuariensi esse debet. Archiepiscopus ergo primus inter pares agnoscitur, quamquam directum haud exercet imperium in ulla provincia extra Angliam, cuius principalis primatus manet. Rowan Williams, Archiepiscopus Cantuariensis ab 2002 ad 2012, fuit primus archiepiscopus ex provincia extra Ecclesiam Anglicam post Reformationem creatus: primo fuerat Archiepiscopus Cambriae.