Antagonista (-ae, m.)[1][2] (a Graeco ἀνταγωνιστής 'adversarius, competitor, inimicus, aemulus' < anti- 'contra' + agonizesthai 'pro praemio contendere')[3] est persona, grex personarum, vel institutio quae adversaria repraesentat contra quae protagonista contendere debet, homines vel res quae principalibus personis obsistunt.[4] In classico fabularum modo, ubi consistit actio in heroe qui hominem scelestum vel inimicum opponet, hi homines protagonistam et antagonistam putari possunt.[5] Antagonista praeterea maiorem comminationem vel impedimentum protagonistae tantum exsistens repraesentare potest, non semper ob actiones contra protagonistam cogitate directas. Inter exempla in pelliculis et dramatibus sunt Sauron, primarius antagonista in The Lord of the Rings, qui semper cum protagonistibus fabularum pugnat, ac Tybaltus, antagonista in Romeo and Juliet, qui Mercutium necat cuiusque mors exsilium efficit Romei, ludi protagonistae. Mos antagonistae in fabulis est quod eorum delectus morales sunt delectibus protagonistae molestiores. Haec ratio saepe ab auctore ad creandum certamen intra argumentum adhibetur; hoc autem tantum est mos litterarius, cuius commutatio videri potest in persona MacDuff in Macbeth, qui, ut disputari potest, probe est honestus cum contra tyrannum Macbeth contendere desideret.