Anthroposophia[1] (Graece *ανθρωποσοφία < ἄνθρωπος 'homo' + σοφία 'sapientia'), philosophia a Rudolpho Steiner condita, postulat vitam mundi veri, intellectui perspicuam, spiritualem, experientiae rectae per evolutionem interiorem patentem esse. Praeterea, facultates cogitationis percipientis, divini adflatus, et intuitus evolvere adficit per cultum cogitationis genus experientiae sensuum liberas,[2][3] et eventus sic deductos more confirmationi rationi praeditae subiecto praebet. Per investigationes mundi incorporealis ad accurationem et claritatem pervenire conatur quae scientia naturalis per investigationes mundi corporei adipiscitur.[4]
Notiones anthroposophicae in usu quotidiano in multis campis adhibitae sunt, inter quos educatio Steiner/Waldorfiana, educatio praecipuus (praestantissime per Motum Camphill), agricultura biodynamica, medicina, argentaria ethica, evolutio organizationum, et artes.[5][6][7][8][9] Societas Anthroposophica sedem internationalem habet in Goetheano, aedificio Dornach in Helvetia sito.
Anthroposophiae assectatores inter alios erant Hilma af Klint, Saul Bellow, Selma Lagerlöf, Andreas Belyj, Iosephus Beuys, Owen Barfield, Walterus Burley Griffin, Basilius Kandinsky, Andreas Tarkovskij and Bruno Walter[10].