Antigone (Sophocles)

Vide etiam paginam discretivam: Antigone (discretiva).
Antigone fratris corpori clam appropinquans a Nicophoro Lytra picta (1865).

Antigone (Graece Ἀντιγόνη) est tragoedia Sophoclis poetae, circa annum 442 a.C.n. scripta et fatum filiae Oedipodis Antigonae narrans. Duas alias tragoedias ad mythologiam Thebanam pertinentes postea docuit, Oedipus rex et Oedipus Coloneus quae ambae servatae sunt et in eis Antigone partes magnas agebat. Primus quidem Sophocles e morte Antigonae tragoediam fecisse videturː ita nescitur quae ipse excogitarit poeta, quae rursus ab aliis acceperit. Exstant enim vestigia diversarum traditionumː in Dithyrambis Ion Chius et Ismenen et Antigonen ab Eteoclis filio Laodamante in Heraeo concrematas esse narrabat[1] et Euripides in tragoedia posteriore filium Antigonae et Haemoni dabat[2]. Certe mythographi posteriores Sophoclem plerumque secuti sunt. In hac fabula aeternas et divinas leges in hominum conscientia vigentes[3] cum decretis a rectoribus civitatum promulgatis collidentes investigatː num semper potestatibus in patria institutis oboediendum sit an nonnumquam fas sit civem seditionem facere?

  1. Argumentum Salustii.
  2. Argumentum Aristophanis grammatici.
  3. Versus 456. Cf Aristoteles, Ars rhetorica 1373b et 1375a-b (I.15.6).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne