Antigonus II Gonatas

Vide etiam paginam discretivam: Antigonus.
Nummus Antigoni II Gonatae (verso ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΑΝΤΙΓΟΝΟΥ "regis Antigoni")

Antigonus, alter eius nominis in serie regum Macedonum, agnomine Gonatas recognitus (Graece: Ἀντίγονος Γονατᾶς; natus anno fere 319 a.C.n.; mortuus 239 a.C.n.) fuit filius Demetrii Poliorcetae. Patre a Seleuco Nicatore anno 286 a.C.n. capto et post tres annos mortuo, Gallis anno 277 a.C.n. debellatis, Antigonus regnum Macedoniae nactus est et usque ad mortem tenuit. Philosophos Citienses Zenonem et Persaeum cognovit. Antigonus amasiam Demo habuit (quae antea fuerat Demetrii patris concubina) et ex ea genuit filium Alcyoneum.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne