Anulorum Erus

Primae paginae Anulorum Eri, trium librorum conversorum.

Anulorum Erus[1] (Anglice The Lord of the Rings[2]) est fabula in sex libris Anglice ab Ioanne Ronaldo Reuel Tolkien scripta annoque 1954 ab Allen & Unwin edita. Ex tribus partibus constat, quae sunt The Fellowship of the Ring (Anuli Sodalitas), The Two Towers (Turres Duae), The Return of the King (Regis Reditus). Latine redditi sunt tres libri a Ricardo Sturch.[3][4]

Tolkien etiam linguas Quenyam et Sindarin, sermones alforum, excogitavit.

Petrus Jackson fabulam annis 2001, 2002, et 2003 in pelliculas convertit, cui titulus The Lord of the Rings.

  1. Ricardus Sturch Latine reddidit illos tres libros, quibus hunc titulum Latinum dedit.
  2. Exstat re vera incipium alius conversionis Latinae partim factae, cui titulus Dominus Anulorum est, quaeque hoc in situ interretiali inveniri potest: Dominus Anulorum apud www.eldalie.ch.
  3. Vide hanc paginam in Facebook.
  4. Vates 11, p. 23.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne