Apamea (Phrygia)

Vide etiam paginam discretivam: Apamea (discretiva).
Wikidata Apamea (Phrygia)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 38°4′18″N 30°9′56″E
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Turcia, Acroenus

Apamea ad Maeandrum (hodie Dinar in Turcia) erat urbs antiqua a rege Antiocho I (281-261 a.C.n.) in Phrygia prope fontem Maeandri fluminis condita. Ita nominata est in honorem Apamae, matris regis, filiae Spitamenis, quae uxor fuit Seleuci I (quam ob rem fuerunt plures urbes "Apamea" dictae, inter quas nobilissima in Syria).

Cistophorus Apameae (litteris ΑΠΑ notata quarum in hoc exemplo tantum secunda pars conspicua) cusus cum nomine Marci Tulli Ciceronis qui proconsul Ciliciae anno 51/50 a.C.n. fuit.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne