Apenninus

Cornu Grande in Viridario Nationali Montis Fiscelli (Grandis Saxi) et Montis Lagae iuxta Aprutium.

Apenninus (-i, m.; Graece Ἀπέννινα ὄρη et Ἀπέννινον ὄρος[1]; Italiane Appennini), sive, ut in plerisque libris titulisque legitur, Appenninus[2] (Graece Ἀπέννινος et Ἀπέννινα; etiam Italiane Appennini), est iugum quod Italiam in longitudinem dividit, plus quam nongenti quadraginta et quinque mille passum sive 1400 chiliometra longum, a septentrione (in Liguria) ad meridiem (in Calabria) ad orientalem paeninsulae oram pertinens. Virides silvestresque praecipue sunt, sed ad cacumen altissimum maxima moles glaciata in Europa meridiana est. Ex anno 2000, ministerium circumiectorum Italicum, commendationes Propositi Viridarii Apenninorum Europae respondens, Systema Apenninorum montes Siciliae septentrionalis comprehendere habet, ut omne spatium montanum 1500 chiliometra sit.[3] Hoc systema formam arcuatam ostendere videtur, quae orientale marum Ligustici Tyrrhenique latus est.

Culmen Appennini est Fiscellus, hodie Italiane Gran Sasso ('magnum saxum') appellatus, qui mons 2914 metra altus est.

  1. Strabo, Geographia, liber 5.
  2. TLL II 278 (s.v. Appenninus). Scriptio Apenninus e vulgari sermone oriundus postea increbruisse videtur. De quantitate primae A litterae nihil certi dici potest. Utique, si ad prosodicam "mammilla > mamilla" formulam mutata sit prima syllaba, A brevis sit.
  3. Gambino et Romano 2000–2001.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne