Aphrodite

Vide etiam paginam fere homonymam: Aphrodite (Petrus Louÿs).
Caput Aphrodites Cnidiae (c. 150 a.C.n.)

Aphrodite (Graece Ἀφροδίτη, Latine Venus), dea amoris et formae, nata est ex Urano, cuius castrati semen in mare ad Cyprum ceciderat[1]. In antiquiore mythologia Graeca (verbi gratia apud Homerum) dicitur ex Iove et Dione, Oceani et Tethyos filia, nata esse[2]. Aphrodite nupta erat Hephaesto, sed Arem amabat; praeterea inter mortales amavit Adonidem et Anchisam, cui Aeneam, heroem Troianum peperit. In bello igitur Troiano Troianis favit, Graecis restitit. Troia deleta Aphrodite Aeneam adiuvit, ut fugeret.

  1. Hesiodus, Theogonia 188-206. Etymologia e nomine Graeco ἀφρός = spuma.
  2. Quocirca Pausanias in Platonis Symposio (180d sqq.) duas Aphroditas discernit, vetustiorem ex Urano et 'Caelestem' ideo appellatam, iuniorem e Iove et 'Popularem' appellatam (Πάνδημov).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne