Apium graveolens


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Apiales 
Familia : Apiaceae 
Genus : Apium 
Species : A. graveolens 
Apium graveolens 
L.  

Apium graveolens Linnaei, "apium hortense" etiam nuncupandum,[1] est esculenta Apiacearum herba biennalis, quae originem ex litoreis Europae septentrionalis occidentalique agris, praesertim in fossis et paludibus salsis ducit. Altitudinem unius metri attingere potest, foliis pinnatis bipinnatisve, foliolisque rhombicis 3–6 cm longis, 2–4 cm latis. Flores sunt albi, 2–3 mm lati, umbellis densis et composites prolatis. Semina sunt lata, ovoidia globosave, 1.502 mm. Exstat etiam cultivarietas subspeciesve nomine Apium graveolens repens, quae pro radice tumida et esculenta colitur.

  1. Nomen "apium hortense" quoad scimus nullo fonte classico et Latino invenitur, sed Dioscorides procul dubio σελίνῳ κηπαίῳ ("apio hortensi"), 3.64, herbam nostram significat. Exstat autem nomen alternum biologicum petroselini "Apium hortense (Hoffman) Krause," cui nomen nihil cum appellatione Dioscoridis: confectum enim est ex basionymo "Petroselinum hortense Hoffman."

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne