Clari huius Oophagae granuliferae colores de eius statu venenoso praedatores monent.
Conspicua Mellivorae capensis adumbratio contraria de eius indole hostili et dentibus unguibusque acutis monet.
Colores Metasepiae pfefferi , speciei cephalopodorum , de statu venenoso monent.
Hycleus lugens , coleopterum aposematicum.
Mephitis mephitis , mammal aposematicum.
Sunt indicia Phyllidiam varicosam et alia nudibranchia esse aposematica.
Conspicui Acanthastri planci colores.
Micrurus tener , venenosus et vere aposematicus anguis elapidus .
Lampropeltis triangulum , anguis innocuus, imitationem Batesianam Micruri teneri monstrat.
Aposematismus (Graece ἀπό 'ab', 'de' + σῆμα 'signum ')[ 1] est notio Alfredi Russel Wallace de coloratione monitoria, [ 2] de usu signorum praecipue colorum ad insectatores aliosque hostes prohibendos adhibito. Quod verbum gregem describit accommodationum antipraedatoriarum in quibus signum monitionis consociatur cum inutilitate praedae praedatoribus futuris.[ 3]
Aposematismus signa praeconii semper implicat,[ 4] quae usitatam habere possunt adhibitionem colorum , sonorum , odorum ,[ 5] vel aliarum proprietatum quae distincte percipi possunt . Signa aposematica praedatori praedaeque prodesse possunt, quia ambo iniuriam futuram evitare possunt. Usitatissimi et efficacissimi colores sunt ruber , flavus , niger , albus .[ 6]
Nexus interni
↑ Vocabulum ab Eduardo Bagnall Poulton excogitatum est (Poulton 1890: foldout "The Colours of Animals Classified According to Their Uses", post paginam 339).
↑ Anglice warning coloration. Wallace 1877.
↑ Santos, Coloma, et Cannatella 2003.
↑ Inter signa praeconialia sunt clari florum colores , qui pollinatores allicere possunt.
↑ Eisner et Grant 1981.
↑ Stevens et Ruxton 2012.