Aqua tellurica[1] est aqua terrestris strati aquiferi supremi, quod inter primum stratum aquae impermeabile[2] et zonam aerationis siccam in solo iacet. Pars aquae telluricae magna ex imbribus et nivibus accumulatur; valde enim per tempora anni aequor aquae telluricae mutatur.; altera pars e lacubus et fluminibus absorbitur et ab aequore eorum dependet. Putei vulgares aqua tellurica pleni sunt; non compressa stratis impermeabilibus qua tellurica est et sine ullo propulsu (ut aqua artesiana) in superficiem telluris exit. Prope ad mare vel ad lacum salsum aqua tellurica sale inficere potest.