Archaeogenetica est studiumDNA antiqui variis geneticae molecularisrationibus fontibusque DNA effectum. Quod genus explicationis geneticae ad specimina plantarum, hominum, aliorumque animalium adhiberi potest. DNA antiquum ex variis specimenibus fossilizatis extrahi potest, inter quae ossa, testaeovorum, textusque in specimenibus humanis aliisque animalibus arte conservati. DNA antiquum ex seminibus textuque plantarum, textu et aliquando faecibus animalium extrahi potest. Archaeogenetica biologica antiquarum migrationumgregum multitudinum,[1] eventuum domitus, atque evolutionis plantarum animaliumque indicia nobis dat.[2] Comparatio DNA antiqui et DNA hodiernorum multitudinum geneticorum sinit ut investigatores pleniores explicationes faciant cum DNA antiquum imperfectum sit.[3]