Archaeopteryx (f.; Graece ἀρχαῖος 'antiqua' + πτέρυξ 'ala, pinna'), aliquando Theodisce Urvogel ('primordia avis') in variis linguis appellata, est exstinctum genus dinosauriorum avibus similium, fossile transitionale inter dinosauria pinnata non aviana et aves hodiernas ut videtur. Quod fossile, primum in Iura Franconiana prope oppidum Solnhofen repertum, palaeontologis librisque populo gratis paene ubique inter saecula undevicensimum exiens et vicensimum unum iniens receptum est, titulo veterrimae avis notae. Subdivisio est cladi Avialarum.[2] Priores autem avialae nunc inventae sunt, inter quas Anchiornis, Xiaotingia, Aurornis.[3]
Archaeopteryx abhinc annorum a 150 fere ad circa 145 milliones vixit, tempore Iurassico Superiore, in terris nunc Germaniae meridianae et Portugaliae, cum Europa archipelagus insularum in mari humili calidoque esset, aequatori multo propior quam hodie. Magnitudine Picae picae similis, maximis singulis fortasse corvis similibus,[4] maxima Archaeopterygis species usque ad 0.5 metrum longae crescere poterant. Contra autem earum magnitudinem, alas latas, et coniecturalem volandi prolabiendique facultatem, Archaeopteryx aliorum parvorum dinosauriorum Mesozoicorum, non avium hodiernarum, similior erat. Has proprietates cum dromaeosauridis et troodontidis potissimum communicabant: mandibulam acribus dentibus, tris digitos unguibus, longam caudam osseam, secundum pedis digitum hyperextensibilem ("unguem necantem"), pinnas (quae praeterea homoeothermiam implicant), variasque sceleti proprietates.[5][6]