Poeta Aulus Licinius Archias circa annum 118 a.C.n. Antiochiae ad Orontem natus est. De morte eius nihil notum est. Fere omnia quae de eo nobis nota sunt ex Marci Tullii Ciceronis oratione qua eum defendit quippe qui accusatus erat quod haud honeste civitatem Romanam accepisset.