Archiepiscopus (-i, m.; ex Graeco ἀρχι- 'primus' + ἐπίσκοπος[1] 'inspector', 'custos') in multis sectis Christianis est episcopus amplioris gradus aut muneris. In aliis sectis, sicut Lutherana, Ecclesia Sueciae, et Ecclesia Anglicana, titulus a duce sectae[2] geritur; in aliis, sicut Ecclesia Catholica Romana, multi sunt archiepiscopi qui aut provinciae ecclesiasticae cum suo archidioecesi metropolitani praestant, aut unius dioecesis tantum episcopi titulares sunt.
Primis ecclesiae temporibus unaquaeque urbs antistitem proprium, episcopum, habebat.
Tempore Imperii Romani, episcopus Christianos cuiusdam urbis pascebat; cum autem ecclesia creverit, urbes in unam provinciam coniungebantur, et episcopi in metropolibus archiepiscopi nominabantur.