Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare potest.—De arch. I 2.18 et sqq.
↑Pace, Anthony (2004). "Tarxien". In Daniel Cilia. Malta before History: The World’s Oldest Free Standing Stone Architecture. Miranda Publishers. ISBN978-9990985085.