Arctopolis[1] (Finnice: Pori; IPA: [ˈpɔri], Suecice: Björneborg; IPA: [bjœrnəˈbɔrj]) est urbs Finniae in litore sinus Bothnici sita ac caput regionis Satagundiae. Incolae urbis Arctopolitani appellantur. Numerus civium urbis anno 2012 exeunte 83 292 erat. Multitudine civium Arctopolis undecima maxima urbs in Finnia est. Arctopolis sita in litore sinus Bothnici est, et flumen Kokemäenjoki per urbem fluit. Delta fluminis prope centrum urbis initium capit. Arctopolis a prima origine in litore condita erat, sed terra surgente litus hodie circa 15 chiliometra a centro urbis distat. Arctopolis duos portus habet; unum in Mäntyluoto et alterum in Tahkoluoto. Praeterea in urbe aeroportus et statio ferriviaria sunt.
↑Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus ; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z) ; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001 ; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. — Alia quoque nomina litteris testata sunt, sicut Biorneburgum (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~), Bioerneburgum (textus) et Ursorum castrum (Graesse), quae quidem hodie potius raritate quam utilitate notabilia sunt. Notandum enim est Arctopolin publicum esse nomen urbis, quod in fronte Curiae Arctopolis inscriptum est.